THE ORIGINAL J'ACCUSE PAGE

SEARCH THE ARCHIVES

mardi, août 29, 2006

De Classici Eloquentia

Melanie has drawn my attention to the fact that the European Council under the Finnish presidency has reintroduced the former tradition of reporting the Council news in Latin - in addition to the babel of languages the EU enjoys (and can be proud of). Mel drew my attention knowing that I am amateur of Latin - in all senses. If you are interested you can find the full text here. The link Nuntii Latini links you to a Latin site in Finland.

Conspectus rerum Latinus 1/2006

30 Jun 2006, 08:42

Finnis Unioni Europaeae praesidentibus in morem venit, ut de rebus ad praesidentiam spectantibus Conspectus Latinus divulgaretur. Anno undebismillesimo (1999), cum Finnia praesidentiam teneret, ille conspectus oculos animosque Europaeorum in se convertit atque multis et benignis commentariis apud eos acceptus est. Quae cum ita sint, Conspectus etiam anno bis millesimo sexto (2006) Latine redigitur. Accedit, quod usus linguae Latinae cultui humano Europaeo honorem habet et de radicibus societatis Europaeae usque ad antiquitatem classicam pertinentibus omnes commonefacit.

Conspectus rerum Latinus a Professore Tuomo Pekkanen et Docente Reijo Pitkäranta scribitur, qui ab anno millesimo nongentesimo undenonagesimo (1989) Radiophoniae Finnicae Generali (YLE) nuntios Latinos redigunt.

Conspectus rerum Latinus in paginis interretiariis Praesidentiae Unionis Europaeae divulgatur et fieri potest, ut illum etiam in tuum cursum electronicum mittendum mandes. Mense Iulio bis, a mense Septembri usque ad Decembrem mensem semel singulis septimanis redigetur. Mense Augusto pausa erit aestiva. Dies, quo exit, est Mercurii.

Aucun commentaire: